Códice 91

España. Ministerio de Cultura. Archivo Histórico Nacional. Diversos y Colecciones, Códice 91

01 (192)

0001

El rey Alfonso VII dona al abad Martín y al monasterio de Santa María de Rioseco la villa de Quintanajuar y todo lo que le pertence en Monte Espinoso y en Cernégula.

Fecha: 1150, diciembre, 28.
Lugar: [s.l.]
Nº de orden del documento en el libro: 9
Foliación: fol. 1r y v.
Nº de folios: 2

Resumen

El rey Alfonso VII dona al abad Martín y al monasterio de Santa María de Rioseco la villa de Quintanajuar y todo lo que le pertence en Monte Espinoso y en Cernégula.

Transcripción

(Al margen, en tinta roja coetánea:) Priuilegius de Monte Espinoso et de Cernoc Inperpator (sic) Aldefonsus.

(Crismón, alfa y omega:) Sub Christi nomine et indiuidue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritu Sancti, amen. Ego imperator Aldefonsus in Castella et in Gallecia et in Legione et in Toleto et in Baeça, ob remedium anime mee et parentum meorum, do tibi Martino et tibi Iohanni et Sancte Marie que quondam fuit destructa Quintana Suuar cum suos terminos e in monte Espinoso et in Cernocha quantum mihi pertingerit, uobis et uestris successoribus qui ibi habitare uoluerint, ut laboretis et plantetis ut melius potueritis, ad habitationem et sustentationem uobis et sanctorum monachorum ibidem habitancium . Si quis uero deinceps (superpuesto: ex)comunicatus et maledictus sicut Datan et Abiron quos uiuos terra absoruuit , et habeat partem cum Iuda traditore et sit dampnatus in inferno inferiori, et quicquid inquietauerit in duplo restituat eidem loco Sancte Marie et parte regie persoluat C libras auri.
Facta carta donacionis, fauente et adiuuante, domino comite Amalrico, Comite Fredinando, Comite Poncio et Cometissa domna Eluira et potestates // (fol. 1v) domno Guterre et Gundissaluus Ruderici et domnus Gomez. Victor burgensis episcopus, conf.; Rodericus naçarensis episcopus, conf.; Johannes abbas oniensis, conf.; Aldefonsus Munioz, maiorinus Burgis, conf. Qui presentes fuerunt: Johannes Dominguez, iudex burgensis, conf.; Fredinando Tellez, iudex, conf.; Boiamont, iudex.
Facta carta donacionis Vº kalendas Ianuarii, in era Mª Cª LXXXª VIIIª. Johannes Fredindi (sic), titulauit.

En la edición de Cadiñanos Bardeci este documento aparece situado sólo en el folio 1.
En la edición de Cadiñanos Bardeci dice «habitantium».
En la edición de Cadiñanos Bardeci dice «obsorbuit».